monumenta.ch > Ambrosius > sectio 108

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 21, 108
Suave est igitur non pecuniae, sed gratiae studere. Verum hoc malum iamdudum humanis influxit mentibus, ut pecunia honori sit, et animi hominum divitiarum admiratione capiantur. Inde se immersit avaritia, veluti quaedam bonorum ariditas officiorum; ut homines damnum putent quidquid praeter morem impenditur. Sed etiam in hoc adversus avaritiam, ne quod afferre possit impedimentum, prospexit Scriptura venerabilis, dicens: Quia melior est hospitalitas cum oleribus . Et infra: Melior est panis in suavitate cum pace . Non enim prodigos nos docet esse Scriptura, sed liberales.